monumenta.ch > Lucanus > sectio 696 > csg864.159 > sectio 306 > sectio 408 > sectio 122 > sectio 599 > sectio 363 > sectio 7 > sectio 535 > sectio 466 > sectio 515 > bnf8040.15 > sectio 486 > bnf7900A.138 > sectio 219 > bnf6796A.119 > sectio 89 > sectio 227 > csg863.37 > sectio 332 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 29, 4
Quia luna in dimidio mensis spacio, hoc est, in XV noctibus ac diebus quater decies terram circumlabitur, insuper et dimidium terrae semel. Unde fit ut Orientem plena vespere teneat, quae pridem nova vespere Occidentem tenuerat. Mare per id temporis vicies novies adfluit simul et remeat; et sicut luna per dies XV, ut diximus, naturali cursus sui tarditate de occidente in orientem vespertina refunditur, et quae matutina hodie Orientem tenebat, post dies XV matutina in Occidente videbitur, ita etiam aestus Oceani nunc vespertinus post dies XV fit matutinus, ac contra matutinus, quotidiano detractus impedimento, vespertinus adsurgit.